nam quod et maris deos et feminas esse dicitis, quid sequatur videtis. equidem mirari satis non possum unde ad istas opiniones vester ille princeps venerit. Sed clamare non desinitis retinendum hoc esse, deus ut beatus inmortalisque sit. quid autem obstat quo minus sit beatus si non sit bipes, aut ista sive beatitas sive beatitudo dicendast (utrumque omnino durum, sed usu mollienda nobis verba sunt)—verum ea quaecumque est cur aut in solem illum aut in hunc mundum aut in aliquam mentem aeternam figura membrisque corporis vacuam cadere non potest?