An quicquam tam puerile dici potest (ut eundem locum diutius urgeam) quam si ea genera beluarum, quae in rubro mari Indiave gignantur, nulla esse dicamus? atqui ne curiosissimi quidem homines exquirendo audire tam multa possunt quam sunt multa quae terra mari paludibus fluminibus existunt; quae negemus esse, quia numquam vidimus? Ipsa vero quam nihil ad rem pertinet, quae vos delectat maxime, similitudo. quid canis nonne similis lupo (atque, ut Ennius, "simia quam similis turpissuma bestia nobis"); at mores in utroque dispares. elephanto beluarum nulla prudentior;