ad figuram quae vastior? de bestiis loquor; quid inter ipsos homines nonne et simillimis formis dispares mores et moribus paribus figura dissimilis? Etenim si semel Vellei suscipimus genus hoc argumenti, attende quo serpat. tu enim sumebas nisi in hominis figura rationem inesse non posse; sumet alius nisi in terrestri, nisi in eo qui natus sit, nisi in eo qui adoleverit, nisi in eo qui didicerit, nisi in eo qui ex animo constet et corpore caduco et infirmo, postremo nisi in homine atque mortali. quod si in omnibus his rebus obsistis, quid est quod te forma una conturbet? his enim omnibus quae proposui adiunctis in homine rationem esse et mentem videbas; quibus detractis deum tamen nosse te dicis, modo liniamenta maneant. hoc est non considerare sed quasi sortiri quid loquare.