mihi vero, Caesarquo modo autem tu de re publica bene meritus essessecessionem tu illam existimavisti, Caesar, initio, non bellum, nec hostile odium, sed civile discidium, utrisqueprincipum dignitas erat paene par, non par fortasse eorum qui sequebantur; causa tum dubia, quod erat aliquid in utraque parte quod probari posset; nunc meliorcognita vero clementia tua quis non eam victoriam probet in qua occiderit nemo nisi armatus?