sed, ut omittam communem causam, veniamus ad nostram. utrum tandem existimas facilius fuisse, Tubero, Ligariopoteramusne, inquies, cum senatus censuisset? si me consulis, nullo modo; sed tamen Ligarium senatus idem legaverat. atque ille eo tempore paruit cum parere senatui necesse erat; vos tum paruistis cum paruit nemo quireprehendo igitur? minime vero. neque enim licuit aliter vestro generi, nomini, familiae, disciplinae. sed hoc non concedo ut, quibus rebus gloriemini in vobis, easdem in aliis reprehendatis.