quid de fratribus dicam? noli, Caesar, putare de unius capite nos agere: aut tres Ligarii retinendi in civitatequodvissi fraterne, si pie, si cum dolore faciunt, moveant te horum lacrimae, moveat pietas, moveat germanitas; valeat tua vox illa quae vicit. te enim dicere audiebamus nos omnis adversarios putare, nisi qui nobiscum essent; te omnis qui contra te non essent tuos. videsne igitur hunc splendorem omnematque his irascebamur, hos requirebamus, his non nulli etiam minabanturconserva igitur tuis suos ut, quem ad modum cetera quae dicta sunt a te, sic hoc verissimum reperiatur.