quod si penitus perspicere posses concordiam Ligariorum, omnis fratres tecum iudicares fuisse. an potest quisquam dubitare quin, si Q. Ligarius in Italia esse potuisset, in eadem sententia futurusquis est qui horum consensum conspirantem et paene conflatum in hac prope aequalitate fraterna noveritvoluntate igitur omnes tecum fuerunt: tempestate abreptus est unus qui, si consilio id fecisset, esset eorum similis quos tu tamen salvos esse voluisti.