atque ut hoc ita esse perspicere possitis exponam vobis Oppianici facinus manifesto compertum atque deprensum; ex quo simul utrumque, et huic accusare et illi Martiales quidam Larini appellabantur, ministri publici Martis atque ei deoquorum cum satis magnus numerus esset, cumque item ut in Sicilia permulti Venerii sunt, sic illi Larini in Martis familia numerarentur, repente Oppianicus eos omnis liberos esse civisque Romanos coepit defendere. graviter id decuriones Larinatium cunctique municipes tulerunt. itaque ab habito petiverunt ut eam causam susciperet publiceque defenderet. habitus cum se ab omni eius modi negotio removisset, tamen pro loco, pro antiquitate generis sui, pro eo quod se non suis