suscepta causa Romamque delata magnae cotidie contentiones inter habitum et Oppianicum ex utriusque studio defensionis excitabantur. erat ipse immani acerbaque natura Oppianicus; incendebat eius amentiam infesta atque inimica filio mater habiti. Magni autem illi sua interesse arbitrabantur hunc a causa Martialium demoverisuberat etiam alia causa maior quae Oppianici, hominis avarissimi atque audacissimi