nam habitus usque ad illius iudici tempus nullum testamentum umquam fecerat; neque enimid cum Oppianicus sciret — neque enim erat obscurum — intellegebat habito mortuo bona eius omnia ad matrem esse ventura; quae ab sese postea aucta pecunia maiore praemio, orbata filio minore periculo necaretur. itaque his rebus incensus qua ratione habitum veneno tollere conatus sit cognoscite.