pro di immortales! Oppianicum quisquam his rebus cognitis circumventum esse dicet quis umquam audacior, quis nocentior, quis apertior in iudicium adductus est? quod ingenium, quae facultas dicendi, quae a quoquam excogitata defensio huic uni crimini potuit obsistere? simul et illud quis est qui dubitet quin hac re comperta manifestoque