satis esse arbitror demonstratum, iudices, eis criminibus accusatum esse Oppianicum uticognoscite nunc ita reum citatum esse illum ut re semel atque iterum praeiudicata condemnatus in iudicium veneritnam Cluentius, iudices, primum nomen eius detulit cuius in manibus venenum deprenderat. is erat libertus Fabriciorum, Scamander. integrum consilium, iudici corrupti nulla suspicio; simplex in iudicium causa, certa res, unumhic tum C.Gaius Fabriciusqui quamquam de homine sic ut necesse erat existimabant, tamen quod erat ex eodem municipio, suae dignitatis esse arbitrabantur eum quibus rebus possent