ego, qui neque illis talibus viris ac tam amantibus mei rem possem ullam negare neque illud crimen tantum ac tam manifestum esse arbitrarer, sicut ne illi ipsi quidem res agi coepta est; citatus est Scamander reus. accusabat P.Publius Cannutius, homo in primis ingeniosus et in dicendo exercitatus; accusabat autem ille quidem Scamandrum verbis tribus, venenum esse deprensum. omnia tela totius accusationis in Oppianicum coniciebanturhic ego tum