atque in illo iudicio cum Scamandrum nos defendere videremur, verbo ille reus erat, re quidem vera et periculo totaneque id obscure ferebat nec dissimulare ullo modo poterat; aderat frequens, advocabat, omni studio gratiaque pugnabat; postremo — id quod maximo malo illi causae fuit — hoc ipso in loco, quasi reus ipse esset, sedebat. oculi omnium iudicum non in Scamandrum sed in Oppianicum coniciebantur; timor eius, perturbatio, suspensus incertusque voltus, crebra coloris mutatio, quae erant antea suspiciosa, haec aperta et