cum in consilium iri oporteret, quaesivit ab reo C.Gaius Iuniusde Oppianici sententia responsum est, quod is habiti familiarem Iunium esse dicebat, clam velle ferri. itum est in consilium. omnibus sententiis praeter unam quam suam Staienus esse dicebat Scamander prima actione condemnatus est. quis tum erat omnium qui Scamandro condemnato non iudicium de Oppianico factum esse arbitraretur? quid est illa damnatione iudicatum, nisi venenum id quod habito daretur esse quaesitum? quae porrohabitum putaretur?