tum vero illa iudicia senatoria non falsa invidia sed vera atque insigni turpitudine notata atque operta dedecore et infamia defensioni locum nullum reliquissent. quid enim tandem illi iudices responderent, si qui ab eis quaereret: 'Condemnastis Scamandrum, quo crimine?' 'nempe quod habitum per servum medici veneno necare voluisset.quid habiti morte Scamander consequebatur?' 'nihil, sed administer erat Oppianici.' 'et condemnastis C.Gaium Fabricium, quid ita?quia, cum ipse familiarissime Oppianico usus, libertus autem eius in maleficio deprensus esset, illum expertem eius consili fuisse non probabatur.' si igitur ipsum Oppianicum bis suis iudiciis condemnatum absolvissent, quis tantam turpitudinem iudiciorum, quis tantam inconstantiam rerum iudicatarum, quis tantam libidinem iudicum ferre potuisset?