quod si hoc videtis quod iam hac omni oratione patefactum est, illo iudicio reum condemnari, praesertim ab isdem iudicibus qui duo praeiudicia fecissent, necesse fuisse, simul illud videatis necesse est, nullam accusatori quaero enim deT.Tite Attiage, si nocenteshabitus necaretur obiectum est? num quid aliud in illis iudiciis versatum est praeter hasce insidias habito ab Oppianico per Fabriciumnihil, nihil, inquamexstat memoria, sunt tabulae publicae; redargue me, si mentior; testium dicta recita, doce in illorum iudiciis quid praeter hoc venenum Oppianici non modo in criminis sed in male dicti loco