multa dici possunt qua re ita necesse fuerit iudicari, sed ego occurram exspectationi vestrae, iudices. nam etsiquid ergo? negasne illud iudicium esse corruptum?non nego, sed ab hoc corruptum non esse confirmo. 'A quo igitur est corruptum?' opinor, primum, si incertum fuisset quisnam exitus illius iudici futurus esset, veri similius tamen esset eum potius corrupisse qui metuisset ne ipse condemnaretur quam illum