idem illo fere biduo productus in contionem ab eo cui sicam quandam praebebas consulatum tuum, cum esses interrogatus quid sentires de consulatu meo, gravis auctor, Calatinus credo aliquis aut Africanus aut maximus et non Caesoninus Semiplacentinus calventius, respondes altero ad frontem sublato, altero ad mentum depresso supercilio crudelitatem tibi non placere. hic te ille homo dignissimus tuis laudibus conlaudavit. crudelitatis tu, furcifer, senatum consul in contione condemnas? non enim me qui senatui parui; nam relatio illa salutaris et diligens fuerat consulis, animadversio quidem et iudicium senatus. quae cum reprehendis, ostendis qualis tu, si ita forte accidisset, fueris illo tempore consul futurus. stipendio me hercule et frumento Catilinam esse putasses iuvandum. quid enim interfuit inter Catilinam et eum cui tu senatus auctoritatem, salutem civitatis, totam rem publicam provinciae praemio vendidisti?