quae enim L. Catilinam conantem consul prohibui, ea P. Clodium facientem consules adiuverunt. voluit ille senatum interficere, vos sustulistis; leges incendere, vos abrogastis; interimere patriam, vos adflixistis. quid est vobis consulibus gestum sine armis? incendere illa coniuratorum manus voluit urbem, vos eius domum quem propter urbs incensa non est. ac ne illi quidem, si habuissent vestri similem consulem, de urbis incendio cogitassent; non enim se tectis privare voluerunt, sed his stantibus nullum domicilium sceleri suo fore putaverunt. caedem illi civium, vos servitutem expetistis. hic vos etiam crudeliores; huic enim populo ita fuerat ante vos consules libertas insita ut ei mori potius quam servire praestaret.