an ego, cum mihi esset exploratissimum P. Lentulum proximo anno consulem futurum, qui illis ipsis rei publicae periculosissimis temporibus aedilis curulis me consule omnium meorum consiliorum particeps periculorumque socius fuisset, dubitarem quin is me confectum consularibus vulneribus consulari medicina ad salutem reduceret? hoc duce, conlega autem eius, clementissimo atque optimo viro, primo non adversante, post etiam adiuvante, reliqui magistratus paene omnes fuerunt defensores salutis meae; ex quibus excellenti animo virtute auctoritate praesidio copiis T. Annius et P. Sestius praestanti in me benivolentia et divino studio exstiterunt; eodemque P. Lentulo auctore et pariter referente conlega frequentissimus senatus, uno dissentiente, nullo intercedente, dignitatem meam quibus potuit verbis amplissimis ornavit, salutem vobis municipiis coloniis omnibus commendavit.