ita me nudum a propinquis, nulla cognatione munitum, consules, praetores, tribuni plebis, senatus, Italia cuncta semper a vobis deprecata est, denique omnes qui vestris maximis beneficiis honoribusquequorum princeps ad cohortandos vos et ad rogandos fuit Cn. Pompeius, vir omnium qui sunt, fuerunt, erunt, virtute sapientia gloria princeps: qui mihi unus uni privato amico eadem omnia dedit quae universae rei publicae, salutem, otium, dignitatem. cuius oratio fuit, quem ad modum accepi, tripertita; primum vos docuit meis consiliis rem publicam esse servatam, causamque meam cum communi salute coniunxit, hortatusque est ut auctoritatem senatus, statum civitatis, fortunas civis bene meriti defenderetis; tum me