video, iudices, esse crimen et genere ipso magnum—vectigal enim esse impositum fructibus nostris dicitur, et pecuniam permagnam ratione ista cogi potuisse confiteor—et invidiamaximum sed ego ita existimo, quo maius crimen sit id quod ostendatur esse falsum, hoc maiorem ab eo iniuriam fieri qui id confingat. volt enim magnitudine rei sic occupare animos eorum qui audiunt ut difficilis aditus veritati relinquatur. de crimine vinario. de bello Vocontiorvm de dispositione hibernorvm.