'at hoc Galli negant.' at ratiopotest igitur testibus iudex non credere? cupidis et iratis et coniuratis et ab religione remotis non solum potest sed etiam debet. etenim si, quia Galli dicunt, idcirco M. Fonteius nocens existimandus est, quid mihi opus est sapiente iudice, quid aequo quaesitore, quid oratore non stulto? dicunt enim Galli; negare non possumus. hic si ingeniosi et periti et aequi iudicis has partis esse existimatis ut, quoniam quidem testes dicunt, sine ulla dubitatione credendum sit, salus tenere videte