Quarta autem pars est ex iis rebus, quas negotiis dicebamus esse adtributas, consecutio. in hac eae res quaeruntur, quae gestum negotium consequuntur: pri- mum, quod factum est, quo id nomine appellari con- veniat; deinde eius facti qui sint principes et inven- tores, qui denique auctoritatis eius et inventionis com- probatores atque aemuli; deinde ecquae de ea re aut eius rei sit lex, consuetudo, pactio, iudicium, scientia, artificium; deinde natura eius, evenire vulgo soleat an insolenter et raro; postea homines id sua auctoritate comprobare an offendere in iis consueverint; et cetera, quae factum aliquid similiter confestim aut ex inter- vallo solent consequi. deinde postremo adtendendum est, num quae res ex iis rebus, quae positae sunt in par- tibus honestatis aut utilitatis, consequantur; de quibus in deliberativo genere causae distinctius erit dicendum. Ac negotiis quidem fere res haec, quas commemora- vimus, sunt adtributae.