Omnis autem argumentatio, quae ex iis locis, quos commemoravimus, sumetur, aut probabilis aut ne- cessaria debebit esse. etenim, ut breviter describa- mus, argumentatio videtur esse inventum aliquo ex genere rem aliquam aut probabiliter ostendens aut ne- cessarie demonstrans. Necessarie demonstrantur ea, quae aliter ac dicun- tur nec fieri nec probari possunt, hoc modo: si peperit, cum viro concubuit. hoc genus argumentandi, quod in necessaria demonstratione versatur, maxime tractatur in dicendo aut per complexionem aut per enumera-