Post haec indicia votum est longum morbum fieri: sed et necesse est, nisi occidit. Neque vitae alia spes in magnis malis est, quam ut impetum morbi trahendo aliquis effugiat, porrigaturque in id tempus, quod curationi locum praestet. Protinus tamen signa quaedam sunt, ex quibus colligere possimus, morbum, etsi non interemerit, longius tamen tempus habiturum: ubi frigidus sudor inter febres non acutas circa caput tantum et cervices oritur; aut ubi, febre non quiescente, corpus insudatitem, si urina modo liquida et pura est, modo habet quaedam subsidentia; si laevia atque alba rubrave so sunt, quae in ea subsidunt; aut si quasdam quasi miculas repraesentat; aut si bullulas excitat