Sed inter haec quidem, proposito metu, spes tamen superest. Ad ultima vero jam ventum esse testantur nares acutae, collapsa tempora, oculi concavi, frigidae languidaeque aures, et imis partibus leniter versae, cutis circa frontem dura et intenta, color aut niger aut perpallidus; multoque magis, si ita haec sunt, ut neque vigilia praecesserit, neque ventris resolutio, neque inedia. Ex quibus causis interdum haec species oritur, sed uno die finitur: itaque diutius durans, mortis index estSi vero in morbo vetere jam triduo talis est, in propinquo mors est; magisque si, praeter haec, oculi quoque lumen refugiunt, et illacrimant; quaeque in iis alba esse debent, rubescunt; atque in iisdem venulae pallent; pituitaque in iis innatans, novissime angulis inhaerescit; alterque ex his minor est; iique aut vehementer subsederunt, aut facti tumidiores sunteaedemque palpebrae pallent, et idem pallor labra et nares decolorat; eademque labra, et nares, oculique, et palpebrae, et supercilia, aliquave ex his pervertuntur; isque propter imbecillitatem jam non audit, aut non videtEadem mors denuntiatur, ubi aeger supinus cubat, eique genua contracta sunt: ubi deorsum ad pedes subinde delabitur; ubi brachia et crura nudat, et inaequaliter dispergit, neque iis calor subest; ubi hiat; ubi assidue dormit; ubi is, qui mentis suae non est, neque id facere sanus solet, dentibus stridet; ubi ulcus, quod aut ante, aut in ipso morbo natum est, aridum, et aut pallidum, aut lividum factum estIlla quoque mortis indicia sunt, ungues, digitique pallidi; frigidus spiritus; aut si manibus quis in febre, et acuto morbo, vel insania, pulmonisve dolore, vel capitis, in veste floccos legit, fimbriasve diducit, vel in adjuncto pariete, si qua minuta eminent, carpit circa coxas et inferiores partes orti, si ad viscera transierunt, subitoque desierunt, mortem subesse testantur; magisque si alia quoque signa accesseruntNeque is servari potest, qui sine ullo tumore febricitans, subito strangulatur, aut devorare salivam suam non potestIs enim fere nervorum distentione consumitur, nisi aut febris accessit, aut eo tempore, quo ebrietas solvi debet, loqui coepitpromsitprompsit, quum jam longo morbo corpus ejus esset extenuatum et affectumSputum etiam biliosum et purulentum, sive separatim ista, sive mixta proveniunt, interitus periculum ostendunt. Ac si circa septimum diem tale esse coepit, proximum est, ut is circa quartum decimum decedat, nisi alia signa meliora pejorave accesserintsubsequutasubsecuta sunt, eo vel seriorem mortem, vel maturiorem denuntiant. Sudor quoque frigidus in acuta febre pestifer est: atque in omni morbo vomitus, qui varius, et multorum colorum est; praecipueque si malus in hoc odor est. Ac sanguinem quoque in febre vomuisse pestiferum est. Urina vero rubra et tenuis in magna cruditate esse consuevit; et saepe, antequam spatio maturescat, hominem rapit: itaque, si talis diutisdiutius permanet, periculum mortis ostendit. Pessima tamen est, praecipueque mortifera, nigra, crassa, mali odoris. Atque in viris quidem et mulieribus talis deterrima est: in pueris vero, quae tenuis et diluta estAlvus quoque varia pestifera est, quae strigmentum, sanguinem, bilem, viride aliquid, modo diversis temporibus, modo simul, et in mixtura quadam, discreta tamen, repraesentat. Sed haec quidem potest paulo diutius trahere: in praecipiti vero jam esse denuntiat, quae liquida, eademque vel nigra, vel pallida, vel pinguis est; utique si magna foeditas odoris accessit Illud interrogari me posse ab aliquo scio: si certa futurae mortis indicia sunt, quomodo interdum deserti a medicis convalescant, quosdamque fama prodiderit in ipsis funeribus revixisse? Quin etiam vir jure magni nominis Democritus, ne finitae quidem vitae satis certas notas esse proposuit, quibus medici credidissent: adeo illud non reliquit, ut certa aliqua signa futurae mortis essent. Adversus quos ne dicam illud quidem, quod in vicino saepe quaedam notae positae, non bonos, sed imperitos medicos decipiunt; quod Asclepiades funeri obvius intellexit, quemdam vivere, qui efferebatur: nec protinus crimen artis esse, si quod professoris sit; illa tamen moderatius subjiciam: conjecturalem artem esse medicinam, rationemque conjecturae talem esse, ut quum saepius aliquando respondent, interdum tamen fallat. Si quid itaque vix in millesimo corpore aliquando decipit, id notam non habet, quum per innumerabiles homines respondeat. Idque non in iis tantum, quae pestifera sunt, dico; sed in iis quoque, quae salutaria. Siquidem etiam spes interdum frustratur, et moritur aliquis, de quo medicus securus primo fruitfuit: quaeque medendi causa reperta sunt, nonnumquam in pejus alicui convertunt. Neque id evitare humana imbecillitas in tanta varietate corporum potest. Sed est tamen medicinae fides, quae multo saepius, perque multo plures aegros prodest. Neque tamen ignorare oportet, in acutis morbis fallaces magis notas esse et salutis et mortis