A capite transitus ad cervicem est; quae gravibus admodum morbis obnoxia est. Neque tamen alius importunior acutiorque morbus est, quam is, qui quodam rigore nervorum scapulis, modo mentum pectori adnectit, modo rectam et immobilem cervicem intendit. Priorem Graeci ὀπισθότονον, insequentem ἐμπροσθότονον, ultimum τέτανον appellant: quamvis minus subtiliter quidam indiscretis his nominibus utuntur. Ea saepe intra quartum diem tollunt: si hunc evaserunt, sine periculo suntNequesneque enim natura sanguinis est, ut utique caleat; sed ex iis quae in homine sunt, hic celerrime vel calescit, vel refrigescitUtique autem recte datur castoreum, et cum hoc piper, vel laser: deinde opus est fomento humido et calido: itaque plerique aqua calida multa cervices subinde perfundunt. Id in praesentia levat; sed opportuniores nervos frigori reddit: quod utique vitandum est. Utilius igitur est cerato liquido primum cervicem perungere; deinde admovere vesicas bubulas, vel utriculos oleo calido repletos, vel ex farina calidum cataplasma, vel piper rotundum cum ficu contusum. Utilissimum tanientamen est humido sale fovere: quod quomodo fieret jam ostendiCavendum vero praecipue frigus; ideoque in eo conclavi, quo cubabit aeger, ignis continuus esse debebit, maximeque tempore antelucano, quo praecipue frigus intenditur. Neque inutile erit caput attonsum habere, idque irino vel cyprino calido madefacere, et superimposito pileopilleo velare; nonnumquam etiam in calidum oleum totum descendere, vel in aquam calidam, in qua foenum graecum decoctum sit, et adjecta olei pars tertia. Alvus quoque ducta saepe superiores partes resolvit. Si vero etiam vehementius dolor crevit, admovendae cervicibus cucurbitulae sunt, sic ut cutis incidatur: eadem antaut ferramentis, aut sinapi adurenda. Ubi levatus est dolor, moverique cervix coepit, scire licet cedere remediis morbum. Sed diu vitandus cibus, quisquis nandendusmandendus est. Sorbitionibus utendum, itemque ovis sorbilibus, aut mollibus; jus aliquod assumendum. Id si bene processerit, jamque ex toto recte se habere cervices videbuntur, incipiendum erit a pulticula, vel intrita bene madida. Celerius tamen etiam panis mandendus, quam vinum gustandum: siquidem hujus usus praecipue periculosus; ideoque in longius tempus differendus est.