Ut hoc autem morbi genus circa totam cervicem, sic alterum, aeque pestiferum acutumque, in faucibus esse consuevit. Nostri anginam vocant: apud Graecos nomen prout species est. Interdum enim neque rubor, neque tumor ullus apparet; sed corpus aridum est, vix spiritus trahitur, membra solvuntur: id συνάγχην vocant. Interdum lingua faucesque cum rubore intumescunt, vox nihil significat, oculi vertuntur, facies pallet, singultusque est: id χυνάγχην vocant. Ilia communia sunt: aeger non cibum devorare, non potionem potest; spiritus ejus intercluditur. Levius est, ubi tumor tantummodo ruborque est, cetera non sequuntur: id παρασυνάγχην appellant. Quidquid est, si vires patiuntur, sanguis mittendus est: secundum est ducere alvum Tum commodum est, hyssopum, vel nepetam, vel thymum, vel absinthium, vel etiam furfures, aut ficus aridas cum mulsa aqua decoquere, eaque gargarizare: post haec palatum ungere vel felle taurino, vel eo medicamento, quod ex moris est. Polline etiam piperis id recte respergitur. Si per haec parum proficitur, ultimum est incidere satis altis plagis sub ipsis maxillis supra collum, et in palato citra uvam, vel eas venas, quae sub lingua sunt; ut per ea vulnera morbus erumpat. Quibus si non fuerit aeger adjutus, scire licet malo victum esse. Si vero his morbus levatus est, jamque fauces et cibum et spiritum capiunt, facilis ad bonam valetudinem recursus est. Atque interdum natura quoque adjuvat, si ex angustiore sede vitium transit in latiorem: itaque rubore et tumore in praecordiis orto, scire licet fauces liberariVulgo audio, si quis pullum hirundinis ederit