His cognitis, primum malagmata subjiciam, quae fere non sunt refrigerandi, sed calefaciendi causa reperta. Est tamen, quod refrigerare possit, ad calidas podagras aptum. Habet gallae et immaturae et alterius, coriandri seminis, cicutae, lacrimae aridae, gummis, singulorum plenum acetabulum, cerati eloti, quod πεπλυμένον Graeci vocant, selibram. Reliqua fere calefaciunt: sed quaedam digerunt materiam, quaedam extrahunt, quae ἐπισπαστιχά vocantur; pleraque certis magis partibus membrorum accommodata sunt. Si materia extrahenda est, ut in lateris dolore, in incipiente abscessu, in suppuratione quoque mediocri, aptum est id quod habet resinae aridae, nitri, ammoniaci, galbani, singulorum pondo, cerae pondo. Aut in quo haec sunt: aeruginis rasae, turis, singulorum p. )-(. II. ammoniaci salis p. )-(. VI. squamae aeris, cerae, singulorum p. )-(. VIII. resinae aridae p. )-(. XII. aceti cyathus Si jecur dolet, id in quo est balsami lacrimae p. )-(. XII. costi, cinnamomi, casiae corticis, myrrhae, croci, junci rotundi, balsami seminis, iridis illyricaeIlluricae, cardamomi, amomi, nardi, singulorum p. )-(. XVI. quibus adjicitur nardinum unguentum, donec cerati crassitudo sit. Et hujus quidem recentis usus est: si vero servandum est, resinae terebinthinae p. )-(. XVI. cerae p. )-(. X. ex vino leni contunduntur, tum eo miscentur. At si lienis torquet, glandis, quam βάανον μυρεψιχήν Graeci vocant, cortex et nitrum paribus portionibus contunduntur, respergunturque aceto quam acerrimo: ubi cerati crassitudinem habet, linteo ante in aqua frigida madefacto illinitur, et sic imponitur; supraque farina hordeacea injicitur: sed manere ibi non amplius sex horis debet, ne lienem consumat; satiusque est id bis, aut ter fieri. Commune autem jocinori, et lieni, Lysias composuit ex his: opopanacis, styracis, galbani, resinae, singulorum p. )-(. II. aminoniaciHammoniaci, bdellii, cerae, sevi taurini, iridis aridae p. )-(. IV. cachryos acetabulo, piperis granis quadraginta: quae contrita irino unguento temperantur. Ad laterum autem dolores compositio est Apollophanis: in qua sunt resinae terebinthinae, turis fuliginis, singulorum p. )-(. IV. bdellii, ammoniaci, iridis, sevi vilulinivitulini, aut caprini a renibus, visci, singulorum p. )-(. IV. llaecHaec autem eadem omnem dolorem levant, dura emolliunt, mediocriter calefaciunt Ad idem Andreae quoque malagma est; quod etiam resolvit, humorem educit, pus maturat, ubi id maturum est, cutem rimpitrumpit, ad cicatricem perducit. Prodest impositum minutis majoribusque abscessibus; item articulis, ideoque et coxis, et pedibus dolentibus; item, si quid in corpore collisum est, reficit; praecordia quoque dura et inflata emollit; ossa extrahit: ad omnia denique valet, quae adjuvare calor potest. Id habet cerae p. )-(. XI. visci, sycamini, quam alias sycomorum vocantgnidiiCnidi, spumae nitri, salis ammoniaci, aristolochiae creticae, radicis ex cucumere agresti, resinae terebinthinae liquidae, singulorum p. )-(. xx. quibus adjicitur unguenti irini, quantum satis est ad ea mollienda atque cogenda Praecipuum vero est ad resolvenda quae adstricta sunt, mollienda quae dura sunt, dirigenda quae coeunt, id quod ad Polyarchum auctorem refertur. Habet junci quadrati, cardamomi, turis fuliginis, amomi, cerae, resinae liquidae pares portiones. Aliud ad eadem Nilei: crocomagmatis Proprie etiam dura emollit id, quod Moschi esse dicitur. Habet galbani unciam, turis fuliginis p. z. cerae, ammoniaci thymiamatis trientes, picis aridae p. II. aceti heminas tres Fertur etiam ad digerenda quae coeunt, sub auctore Medio, quod habet cerae p. z. panacis p. )-(. s. squamae aeris, aluminis rotundi, item scissilis, singulorum p. )-(. I. plumbi combusti p. )-(. I. s. Ad eadem Panthemus utebatur calcis p. s. sinapis contriti, item foeni graeci, aluminis, singulorum p. I. sevi bubuli p. II. s. Ad strumam mullamulta malagmata invenio. Credo autem, quo pejus id malum est, minusque facile discutitur, eo plura esse tentata; quae in personis varie responderunt. Andreas auctor est, ut haec misceantur: urticae seminis p. )-(. I. piperis rotundi, bdellii, galbani, ammoniaci thymiamatis, resinae aridae, singulorum p. )-(. Iv. resinae liquidae, cerae, pyrethri, piperis longi, lactucae marinae seminis, sulphuris ignem non experti, quod ἄπυρον vocatur, faecis aridae aceti, spumae nitri, salis ammoniaci, sinapis, cardamomi, radicis ex cucumere silvestri, resinae, singulorum p. )-(. VIII. quae ex leni vino contunduntur Expeditius ad idem fit, quod habet visci *seminis, stercoris, resinae, sulphuris ignem non experti pares portiones. Et in quo est sulphuris p. )-(. I. lapidis, quem pyriten vocant, p. )-(. Iv. cumini acetabulum. Item in quo est lapidis ejusdem pars una, sulphuris duae partes, resinae terebinthinae partes tres. Arabis autem cujusdam est ad strumam, et orientia tubercula, quod haec digerit. Habet myrrhae, salis ammoniaci, turis, resinae et liquidae et aridae, crocomagmatis, cerae, singulorum p. )-(. I. lapidis ejus, quem pyriten vocant, p. )-(. IV. quibus quidam adjiciunt sulphuris p. )-(. II. Est etiam proficiens in struma, et in iis tuberibus, quae difliciliterdifficiliter concoquuntur, et in iis, quae χαρχινώδη vocantur, quod ex his constat: sulphuris p. )-(. II. nitri p. )-(. IV. myrrhae p. )-(. vI. fuliginis turis p. s. salis ammoniaci p. z. cerae p. I. Protarchus autem ad παρωτίδας, eaque tubercula, quae μελιχηρίδεσ nominantur, item mala ulcera, pumicis, resinae pineae liquidae, turis fuliginis, spumae nitri, iridis, singulorum p. )-(. VIII. cum cerae p. )-(. Ix. miscebat, hisque olei cyathum et dimidium adjiciebat. At adversus panum tum primum orientem, quod φύγεθλον Graeci vocant, et omne tuberculum, miscetur ochra, quae Attice nominatur, cum duabus partibus similae, hisque, dum contunduntur, subinde mel instillatur, doneedonec malagmatis crassitudo sit. Discutit etiam omne tuberculum, id quod habet calcis, nitri spumae, piperis rotundi, singulorum p. )-(. I. galbani p. )-(. II. salis p. )-(. Iv. quae excipiuntur cerato ex rosa facto. Supprimitque omne, quod abscedit, id in quo est galbani, fabae fresae, singulorum p. )-(. I. myrrhae, turis, ex radice capparis corticis, singulorum p. )-(. IV. Satisque omnia abscedentia digerit murex combustus, et bene contritus, aceto subinde adjecto. *At si satis sanguis subit, recte imponitur, quod adversus phymata quoque potest. Constat ex his: bdellii, styracis, ammoniaci, galbani, resinae et aridae et liquidae pineae, item ex lentisco, turis, iridis, singulorum p. )-(. II. καρχινώδη vero commode his leniuntur: galbani, visci, ammoniaci, resinae terebinthinae, singulorum p. )-(. I. sevi taurini p. s. faecis combustae quam maxima portione, dum id siccius non faciat, quam esse malagma oportet. Quod si facie contusa livor subcruentus est, haec compositio nocte et die imposita tollit. Aristolochiae, thapsiae, singulorum p. )-(. II. bdellii, styracis, ammoniaci thymiamatis, galbani, resinae aridae, et ex lentisco liquidae, turis masculi, iridis illyricae, cerae, singulorum p. )-(. Iv. Idem faba quoque imposita proficit. Sunt etiam quaedam malagmata, quae ἀναστομωτιχά Graeci vocant Niconis quoque est quod resolvit, aperit, purgat. Habet alcyoniumalcyoneum, sulphur, nitrum, pumicem, paribus portionibus; quibus tantum picis, et cerae adjicitur, ut fiat cerati crassitudo. Ad ossa autem Aristogenis fit ex his: sulphuris p. )-(. I. resinae terebinthinae, nitri spumae, et ex scilla partis interioris, plumbi eloti, singulorum p. )-(. II. turis fuliginis p. )-(. VIII. ficus aridae quam pinguissimae, sevi taurini, singulorum p. )-(. VIII. cerae p. )-(. XII. iridis macedonicae p. )-(. VI. sesami fricti acetabulum. Maximeque nervis et articulis malagma convenit. Igitur Euthyclei est, et ad articulos, et ad omnem dolorem, et ad vesicae, et ad recenti cicatrice contractos articulos, quae ἀγχύλασ Graeci nominant, conveniens; quod habet fuliginis turis acetabulum, resinae tantumdem, galbani sine surculis sescunciam, ammoniaci, bdellii, singulorum p. z. cerae p. s. Ad eosdem * digitos: iridis, ammoniaci, galbani, nitri, singulorum p. )-(. XIV. resinae liquidae p. )-(. VI. cerae p. )-(. XVI. Ad dolores articulorum, Sosagorae: plumbi combusti, papaveris lacrimae, corticis hyoscyami, styracis, peucedani, sevi, resinae, cerae pares portiones. Chrysippi: resinae liquidae, sandarachae, piperis. singulorum p. )-(. XII. quibus cerae paululum adjicitur. Ctesiphontis: cerae creticae, resinae terebinthinae, nitri quam ruberrimiruberrumi, singulorum p. s. olei cyathi tres. Sed id nitrum ante per triduum, instillata aqua, teritur, et cum sextario ejus incoquitur, donec omnis humor consumatur. Potest vero ea compositio etiam ad parotidas, phymata, strumam, omnemque coitum humoris emolliendum Ad articulos, fici quoque aridae partem nepetae mixtam; vel uvam taminiam sine seminibus cum pulegio recte aliquis imponit. Eadem podagrae praesidio sunt. Sed ad eam fit Aristonis quoque, quod habet nardi, cinnamomi, casiae, chamaeleontis, junci rotundi, singulorum p. )-(. VIII. sevi caprini ex irino liquati p. )-(. xx. iridis p. )-(. I. quae in aceto quam acerrimo jacere per xx. dies debet. Idem autem etiam recentia phymata doloresque omnes discutit. At Theoxenus ad pedum dolores, sevi a renibus partem tertiam, salis partes duas miscebat, hisque membranulam illitam imponebat; tum superinjiciebat ammoniacum thymiama in aceto liquatum. At Numenius podagram, ceterosque articulos induratos hoc molliebat: abrotoni, rosae aridae, papaveris lacrimae, singulorum p. )-(. III. resinae terebinthinae p. )-(. IV. turis, spumae nitri, singulorum p.)-(. VIII. iridis, aristolochiae, singulorum p. )-(. XII. cerae p. III. quibus adjicitur cedri cyathus unus, olei laurei cyathi tres, olei acerbi sextarius. Si quando autem in articulis callus increvit, Dexius docuit imponere calcis p. )-(. IV. cerussae p. )-(. VIII. resinae pineae p. )-(. xx. piperis grana xxx. cerae p. z. quibus, dum contunduntur, hemina vini lenis instillatur.