Ex emplastris autem nulla majorem usum praestant, quam quae cruentis protinus vulneribus injiciuntur: ἔναιμα Graeci vocant. Haec enim reprimunt inflammationem, nisi magna vis eam cogit, atque illius quoque impetum minuunt, tum glutinant vulnera quae id patiuntur, cicatricem iisdem inducunt. Constant autem ex medicamentis non pinguibus; ideoque alipenaealipene nominantur Optimum ex his est, quod barbarum vocatur. Habet aeruginis rasae p. )-(. XII. spumae argenti p. )-(. xx. aluminis, picis aridae, resinae pineae aridae, singulorum p. )-(. I. quibus adjiciuntur olei et aceti singulae heminae Alterum ad idem, quod κωακόν vocant, habet spumae argenti p. )-(. C. resinae aridae tantumdem: sed spuma prius ex tribus olei heminis coquitur. His duobus emplastris color niger est, qui fere talis fit ex pice atque resina: at ex bitumine nigerrimus; ex aerugine, antaut aeris squama, viridis; ex minio ruber; ex cerussa albus. Paucae admodum compositiones sunt, in quibus aliquid mixturae varietas novat. Ergo id quoque nigrum est, quod βασιλιχόν nominatur opopanacis p. )-(. I. galbani p. )-(. II. picis, et resinae, singulorum p. )-(. x. olei dimidium cyathum. At quia perviride est smaragdinum appellatur, in quo sunt resinae pineae p. )-(. III. cerae p. )-(. I. aeruginis p. s. turis fuliginis p. z. olei tantumdem, aceti, quo fuligo et aerugo in unum cogantur Est etiam coloris fere rufi, quod celeriter ad cicatricem vulnera perducere videtur. Habet turis p. )-(. I. resinae p. )-(. II. squamae aeris p. )-(. Iv. spumae argenti p. )-(. XX. cerae p. )-(. C. olei heminam. Praeterea est, quam ῤ a glutinando vocant Praeterea sunt quaedam generis ejusdem, quae, quia capitibus fractis maxime convenient, χεφαλιχά a Graecis nominantur. Philotae Aliud ad idem viride: aeris combusti, squamae aeris, myrrhae, ichthyocollae, singulorum p. )-(. VI. misy crudi, aeruginis rasae, aristolochiae, aluminis rotundi, singulorum p. )-(. VII. cerae p. )-(. I. olei hemina, aceti quod satis sit Puri autem movendo non aliud melius, quam quod expeditissimum est: τετραφάρμαχον a Graecis nominatur Alterum ad idem, ἐννεαφάρμαχον nominatur; quod magis purgat. Constat ex novem rebus, cera, melle, sevo, resina, myrrha, rosa, medulla vel cervina vel vitulina vel bubula, oesypo, butyro: quorum ipsorum quoque pondera paria miscentur Sunt autem quaedam emplastra, quibus utriusque rei facultas est: quae, si singula habenda sunt, meliora sunt; sed in copia rejiciendareicienda sunt; iis potius adhibitis, quae proprie id quod eo tempore opus est, consequuntur. Exempli causa duo proponam. Est igitur ad vulnera Attalumaerlsaeris p )- (.XVI. turis fuliginis p. )-(. XV. ammoniaci tantumdem, resinat terebinthinae liquidae p. )-(. XXV. sevi taurini tantumdem, aceti heminas tres, olei sextarium. At inter ea, quae fracto capiti accommodantur, habent quidam id, quod ad auctorem Judaeum refertur Sunt etiam quaedam emplastra nobilia ad extrahendum, quae ipsa quoque ἐπισπαστιχά nominanturδιὰ δαφνίδων appellatur. In eo est, resinae terebinthinae p. )-(. X. nitri, cerae, picis aridae, baccarum lauri, singulorum p. )-(. XX. olei paulum. Quoties aut baccam, aut nucem, aut simile aliquid posuero, scire oportebit, antequam expendatur, ei summam pelliculam esse demendam. Aliud eodem nomine, quod purlpuri quoque movendo est. Sevi vitulini, ammoniaci thymiamatis, picis, cerae, nitri, baccarum lauri, resinae aridae, aristolochiae, pyrethri pares portiones. Praeter haec est Philocratis; quod habet salis ammoniaci p. )-(. VII. aristolochiae p. )-(. VIII. cerae, resinae terebinthinae, fuliginis turis, singulorum p. )-(. xv. spumae argenti p. )-(. XXXII. Quibus, ut pus quoque moveant, iridis p. )-(. IV. et galbani p. )-(. VI. adjiciuntur. Optimum tamen ad extrahendum est id, quod a similitudine sordium ῤυπῶδεσ Graeci appellant VIII. squamae aeris p. )-(. XVI. resinae terebinthinae p. )-(. LXXV. cerae, et sevi vel taurini vel hircini, singulorum p. )-(. C. Hecataeo quoque auctore emplastrum generis ejusdem fit ex his: galbani p. )-(. II. fuliginis turis p. )-(. Iv. picis p. )-(. VI. cerae, et resinae terebinthinae, singulorum p. )-(. VIII. quibus paulum irini unguenti miscetur. Valensque ad idem emplastrum viride alexandrinum est. Habet aluminis scissilis p. )-(. VIII. salis ammoniaci p. )-(. VIII. z. squamae aeris p. )-(. XVI. myrrhae, turis, singulorum p. )-(. XVIII. cerae p. )-(. CL. resinae colophoniacae aut pineae p. )-(. cc. olei heminam, aceti sextarium. Quaedam autem sunt emplastra exedentia, quae σηπτά Graeci vocant: quale est id, quod habet resiuaeresinae terebinthinae, fuliginis turis, singulorum p. z. squamae aeris p. )-(. I. ladani p. )-(. II. aluminis tantumdem, spumae argenti p. )-(. IV. Exest etiam vehementer corpus, atque ossa quoque resolvit, et supercrescentem carnem coercet id, quod habet spumae argenti, squamae aeris uncias singulas, nitri ignem non experti, lapidis assii, aristolochiae p. sextantes, cerae, resinae terebinthinae, turis, olei veteris, atramenti sutorii, salis ammoniaci p. s. aeruginis rasae p. bessem, aceti scilliticiscilliti heminam, vini amineiAminaei tantumdem. Sunt etiam adversus morsus quaedam accommodata; quale est Diogenis nigrum, quod habet bituminis, cerae, resinae pineae aridae, singulorum p. )-(. xx. spumae argenti p. )-(. C. olei sextarium. Aut in quo sunt squamae aeris p. )-(. IV. cerussae, et aeruginis rasae, singulorum p. )-(. VIII. ammoniaci p. )-(. XII. cerae, resinae pineae, singulorum p. )-(. XXV. spumae argenti p. )-(. c. olei sextarium. Aut in quo sunt squamae aeris p. )-(. XIV. galbani p. )-(. VI. cerussae, et aeruginis rasae, singulorum p. )-(. VIII. ammoniaci p. )-(. XII. cerae, resinae pineae, singulorum p. 35)-(. XXXV. Spuma argenti concoquitur. Rubrum quoque emplastrum, quod Ephesium vocatur, huc aptum est. Habet resinae terebinthinae p. )-(. II. galbani p. )-(. IV. minii sinopici p. )-(. VI. turis fuliginis p. )-(. VI. cerae p. )-(. VIII. spumae argenti p. )-(. XXXVI. olei veteris heminam. Item id, quod ex his constat: squamae aeris, turis fuliginis, singulorum p. )-(. IV. galbani p. )-(. VI. salis ammoniaci p. )-(. XII. z. cerae p. )-(. xxv. olei tribus heminis. Haec autem aliis quoque recentioribus vulneribus recte imponuntur. Sunt etiam alba lenia Aliud, quod habet cerussae p. )-(. xx. cerae p. )-(. XXXV. olei heminam, aquae sextarium. Quae quoties adjiciuntur cerussae vel spumae argenti, scire licet illa ex his coquenda esse. Est autem ea percandida compositio, ideoque elephantine nominatur. Lenia quoque quaedam emplastra sunt, quas λιπαράσ fere Graeci nominant; ut id quod habet minii p. )-(. IV. spumae argenti p. )-(. XXV. cerae, et adipis suillae, singulorum p. )-(. XXXVII. vitellos quatuor. Alia compositio generis ejusdem: cerae, resinae terebinthinae, singulorum p. )-(. VI. cerussae p. )-(. VIII. spumae argenti, plumbi recrementi, singulorum p. )-(. XX. cicini olei et murtei singulae heminae. Tertia, quae ad auctorem Archagathum refertur: misy cocti, aeris combusti, singulorum p. )-(. IV. cerussae coctae p. )-(. VIII. resinae terebinthinae p. )-(. x. spumae argenti p. )-(. VI. Etiamnum generis ejusdem: spumae argenti, cerae, adipis suillae, singulorum p. )-(. XXVII. vitelli cocti quatuor, rosae hemina. Aut cerati ex oleo murteo facti partes tres, adipis suillae pars quarta, paulum ex plumbi recremento. Aut, spumae argenti selibra, ex olei hemina, et aquae marinae altera, cocta, donec bullire desierit, cui paulum cerae sit adjectum. Aut, pares portiones cerae, sevi,stibis,spumae argenti, cerussae.