Haec tria compositionum genera, maximum praecipueque varium usum praestant. Sed alia quoque utilia sunt; ut ea quae feminis subjiciuntur: πεσσούσ Graeci vocant. Eorum haec proprietas est: medicamenta composita molli lana excipiuntur, eaque lana naturalibus conditur. Ad sanguinem autem evocandum, cauneis duabus adjicitur nitri p. )-(. I. aut allii semen conteritur, adjicituadicitur myrrhae paululum, et unguento susino miscetur: aut cucumeris silvestris pars interior ex lacte muliebri diluitur. Ad vulvam molliendam ovi vitellus, et foenum graecum. et rosa, et crocum temperantur. Aut elaterii p. )-(. z. salis tantumdem, uvae taminiae p. )-(. VI. melle excipiuntur. Aut Boetho auctore: croci, resinae terebinthinae, singulorum p. )-(. IV. myrrhae p. )-(. zz. rosae p. )-(. I. sevi vitulini p. )-(. I. z. cerae p. )-(. II. miscentur. Optima autem adversus inflammationes vulvae Numenii compositio est, quae habet croci p. )-(. z. cerae p. )-(. I. butyri p. )-(. VIII. adipis anserinae p. )-(. XII. vitellos coctos duos, rosae minus cyatho. Si vero infans intus decessit, quo facilius ejiciatur, malicorium ex aqua terendum, eoque utendum est. Si concidere vitio locorum mulier solet, cochleae cum testis suis comburendae conterendaeque, deinde his mel adjiciendum est. Si non comprehendit, adeps leonina ex rosa mollienda est.