Quaedam autem mixturae medicamentorum sunt, quibus aridis neque coactis utimur sic, ut inspergamus, aut cum aliquo liquido mixta illinamus Putrem vero carnem continet, neque ultra serpere patitur, et leniter exest, mel vel cum lenticula, vel cum marrubio, vel cum oleae foliis, ante ex vino decoctis: item sertula campana in mulso cocta, deinde contrita: aut calx cum cerato: aut amarae nuces cum allio sic, ut hujus pars tertia sit, paulumque his croci adjiciatur: aut quod habet spumae argenti p. )-(. VI. cornu bubuli combusti p. )-(. XII. olei murtei, et vini cyathos ternos: aut quod ex his constat: floris punici mali, atramenti sutorii, aloes, singulorum p. )-(. II. aluminis scissilis, turis, singulorum p. )-(. Iv. gallae p. )-(. VIII. aristolochiae p. )-(. x. Vehementius idem facit, etiam adurendo, auripigmentum cum chalcitide, et aut nitro, aut calce, aut charta combusta: item sal cum aceto; vel ea compositio, quae habet chalcitidis, capitulorum punici mali, aloes, singulorum p. )-(. II. aluminis scissilis, turis, singulorum p. )-(. IV. gallae p. )-(. VIII. Aristolochiae p. )-(. x. mellis quantum satis sit ad ea cogenda: vel cantharides p.)-(. I. sulphuris p. )-(. I. lolii p. )-(. III. quibus adjicitur picis liquidae quantum satis est ad jungendum: vel chalcitis quoque cum resina et ruta mixta; aut cum eadem resina diphryges: aut uva taminia cum pice liquida, Idem vero possunt faecis vini combustae et calcis, et nitri pares portiones: vel aluminis scissilis p. )-(. zz. Turis sandarachae, nitri, singulorum p. )-(. I. gallae p. )-(. VIII. aristolochiae p. )-(. x. mellis quantum satis est. Est etiam Herae compositio, quae habet myrrhae, chalcitidis, singulorum p. )-(. II. aloes, turis, aluminis scissilis, singulorum p. )-(. Iv. aristolochiae, gallae immaturae, singulorum p. )-(. VIII. malicorii contriti p. )-(. X. Est Judaei, in qua sunt calcis partes duae, nitri quam ruberrimiruberrumi pars tertia: quae urina impuberisinpuberis pueri coguntur, donec strigmenti crassitudo sit. Sed subinde is locus, cui id illinitur, madefaciendus est. At Jollas, chartae combustae, sandarachae, singulorum p. )-(. I. calcis p. )-(. II. auripigmenti tantumdem miscebat. Si vero ex membrana, quae super cerebrum est, profluit sanguis, vitellus combustus et contritus inspergi debet: si alio loco sanguinis profluvium est, auripigmenti, squamae aeris, singulorum p. )-(. I. sandarachae p. )-(. II. marmoris cocti p. )-(. IV. Eadem cancro quoque obsistunt. Ad inducendam cicatricem, squamae aeris, turis fuliginis, singulorum p. )-(. II. calcis p. )-(. Iv. Eadem increscentem quoque carnem coercent. Timaeus autem ad ignem sacrum et his utebatur: myrrhae p. )-(. II. turis, atramenti sutorii, singulorum p. )-(. III. sandarachae, auripigmenti, squamae aeris, singulorum p. )-(. IV. gallae p. )-(. VI. cerussae combustae p. )-(.VIII. Ea vel arida inspersa, vel melle excepta idem praestant. Sternutamenta vero vel albo veratro, vel struthio conjecto in nares excitantur, vel his mixtis: piperis, veratri albi, singulorum p. )-(. z. castorei p. )-(. I. spumae nitri p. )-(. I. struthii p. )-(. IV. Gargarizationes autem aut laevandilevandi causa fiunt, aut reprimendi, aut evocandi. Laevantlevant lac, cremor vel ptisanae, vel furfurum: reprimit aqua, in qua vel lenticula, vel rosa, vel rubus, vel cotoneum malum, vel palmulae decoctae sint: evocant sinapi, piper.