Catapotia quoque multa sunt, variisque de causis fiunt. vocant, quae somno dolorem levant: quibus uti, nisi nimia necessitas urget, alienum est. Sunt enim ex vehementibus medicamentis, et stomacho alienis. Potest tamen etiam ad concoquendum, quod habet papaveris lacrimae, galbani, singulorum p. )-(. I. myrrhae, castorei, piperis, singulorum p. )-(. II. ex quibus, quod ervi magnitudinem habet, satis est devorasse. Alterum stomacho pejus, ad somnum valentius, ex his fit: mandragorae p. )-(. z. apii seminis, item hyoscyami seminis, singulorum p. )-(. IV. quae ex vino teruntur. Unum autem ejusdem magnitudinis, quae supra posita est, abunde est sumsisse. Sive autem capitis dolores, sive ulcera, sive lippitudo, sive spiritus difficultas, sive intestinorum tormenta, sive inflammatio vulvae est, sive coxa, sive jecur, aut lienis, aut latus torquet, sive vitio locorum aliquo prolabitur et obmutescit, occurrit dolori per quietem ejusmodi catapotium. Silis, acori, rutae silvestris seminis, singulorum p. )-(. I. castorei, cinnamomi, singulorum p. )-(. II. Papaveris lacrimae, panacis radicis, mandragorae, malorum aridorum, junci rotundi floris, singulorum p. )-(. III. piperis grana LVI. Haec per se contrita, rursus instillato subinde passo simul omnia teruntur, donec crassitudo sordium fiat. Ex eo paulum aut devoratur, aut aqua diluitur, et potui datur. Quin etiam silvestris papaveris, quum jam ad excipiendam lacrimam maturum est, manipulus in vas demittitur, et superinfunditur aqua, quae id contegat, atque ita coquitur. Ubi jam bene manipulus is coctus est, ibidem expressus projicitur, et cum eo humore passum pari mensura miscetur, infervetque, donec crassitudinem sordium habeat. Quum infrixit, catapotia ex eo fiunt ad nostrae fabae magnitudinem, habentque usum multiplicem. Nam et somnum faciunt, vel per se assumta, vel ex aqua data: et aurium dolores levant, adjectis exiguo modo rutae succi, ac passo: et tormina supprimunt ex vino liquata: et inflammationem vulvae coercent, mixta cerato ex rosa facto, cum paulum his croci quoque accessit: et ex aqua fronti inducta, pituitam in oculos decurrentem tenent. Item, si vulva dolens somnum prohibet: croci p. )-(. zz. anisi, myrrhae, singulorum p. )-(. I. papaveris lacrimae p. )-(. III. cicutae seminis p. )-(. VIII. miscentur, excipiunturque vino vetere, et quod lupini magnitudinem habet, in tribus cyathis aquae diluitur. Id tamen in febre periculose datur. Ad sanandum jecur: nitri p. )-(. z. croci, myrrhae, nardi gallici, singulorum p. )-(. I. melle excipiuntur, daturque, quod aegyptiae fabae magnitudinem habeat. Ad lateris dolores finiendos, piperis, aristolochiae, nardi, myrrhae pares portiones. Ad thoracis: nardi p. )-(. I. turis, casiae, singulorum p. )-(. III. myrrhae, cinnamomi, singulorum p. )-(. VI. croci p. )-(. VIII. resinae terebinthinae quadrans, mellis heminae tres. Ad tussim Athenionis: myrrhae, piperis, singulorum p. )-(. I. castorei, papaveris lacrimae, singulorum p. )-(. I. quae separatim contusa postea junguntur, et ad magnitudinem fabae nostrae, bina catapotia mane, bina noctu dormituro dantur. Si tussis somnum prohibet, ad utrumque Heraclidis Tarentini: croci p. )-(. z. myrrhae, piperis longi, costi, galbani, singulorum p. )-(. z. cinnamomi, castorei, papaveris lacrirnaelacrimae, singulorum p. )-(. I. Quod si purganda ulcera in faucibus tussientibus sunt, panacis, myrrhae, resinae terebinthinae, singulorum p. uncia, galbani p. )-(. z. hyssopi p. )-(. conterenda sunt, hisque hemina mellis adjicienda, et quod digito excipi potest, devorandum est. Colice vero Cassii ex his constat singulorum p. )-(. VI. quae melle excipiuntur. Id autem et devorari potest, et ex aqua calida sumi. Infantem vero mortuum, aut secundas expellit aquae potio, cui salis ammoniaci p. )-(. I. aut cui dictamidictamni cretici p. )-(. I. adjectum est. Ex partu laboranti erysimum ex vino tepido jejunae dari debet. Vocem adjuvat turis p. )-(. I. in duobus cyathis vini datum. Adversus urinae difficultatem: piperis longi, castorei, myrrhae, galbani, papaveris lacrimae, croci, costi, unciae singulae, styracis, resinae terebinthinae, pondo sextantes, melampsithiimelabsinthi cyathus: ex quibus ad magnitudinem fabae aegyptiae et mane et coenato dari debet. Arteriace vero hoc modo fit: casiae, iridis, cinnamomi, nardi, myrrhae, turis, singulorum p. )-(. I. croci p. )-(. I. z, piperis grana XXX ex passi tribus sextariis decoquuntur, donec mellis crassitudo his fiat; aut croci, myrrhae, turis, singulorum p. )-(. I. conjiciuntur in passi eumdem modum, eodemque modo decoquuntur: aut ejusdem passi heminae tres usque eo coquuntur, donedonec extracta inde gutta indurescat; eo adjicitur tritae casiae p. )-(. I.