Acopa quoque utilia nervis sunt: quale est quod habet floris junci rotundi p. )-(. II. zz. costi, junci quadrati, lauri baccarum, ammoniaci, cardamomi, singulorum p. )-(. IIII. z. myrrhae, aeris combusti, singulorum p. )-(. VII. iridis illyricae, cerae, singulorum p. )-(. XIIII. alexandrini calami, junci rotundi,. aspalathi, xylobalsami, singulorum p. )-(. XXVIII. sevi p. I. unguenti irini cyathum. Alterum quod εὐῶδεσ vocant, hoc modo fit: cerae p. z. olei tantumdem, resinae terebinthinae ad nucis juglandis magnitudinem, simul incoquuntur; deinde in mortario teruntur, instillaturque subinde quam optimi mellis acetabulum, tum irini unguenti, et rosae terni cyathi. autem Graeci vocant liquida, quae illinuntur: quale est quod fit ad ulcera purganda et implenda, maxime inter nervos, paribus portionibus inter se mixtis, butyri, medullae vitulinae, sevi vitulini, adipis anserinae, cerae, mellis, resinae terebinthinae, rosae, olei cicini: quae separatim omnia liquantur, deinde liquida miscentur, et tum simul teruntur. Et hoc quidem magis purgat: magis vero emollit, si pro rosa cyprus infunditur. Ad sacrum ignem: spumae argenti p. )-(. VI. cornu bubuli combusti p. )-(. XII. conteruntur, adjiciturque invicem vinum, et murteum, donedonec utriusque terni cyathi conjiciantur.