Arearum quoque duo genera sunt. Commune utrique est, quod emortua summa pellicula pili primum extenuantur, deinde excidunt: ac, si ictus is locus est, sanguis exit liquidus, et mali odoris: increscitque utrumque in aliis celeriter, in aliis tarde. Pejus est, quod densam cutem, et subpinguem, et ex toto glabram fecit. — Sed ea, quae ἀλωπεχία nominatur, sub qualibet figura dilatatur. fit et in capillo, et in barba. — Id vero, quod a serpentis similitudine ὀφίασισ appellatur, incipit ab occipitio; duorum digitorum latitudinem non excedit; ad aures duobus capitibus serpit; quibusdam etiam ad frontem, donedonec se duo capita in priore parte committant. Illud vitium in qualibet aetate fit; hoc fere in infantibus: illud vix umquam sine curatione, hoc per se saepe finitur. Quidam haec genera arearum scalpello exasperant: quidam illinunt adurentia ex oleo; maximeque chartam combustam: quidam resinam terebinthinam cum thapsia inducunt. Sed nihil melius est, quam novacula quotidie radere: quia, quum paulatim summa pellicula excisa est, adaperiuntur pilorum radiculae. Neque ante oportet desistere, quam frequentem pilum nasci apparuerit. Id autem, quod subinde raditur, illini atramento scriptorio satis est.