Paene ineptiae sunt curare varos, et lenticulas, et ephelidas: sed eripi tamen feminis cura cultus sui non potest. Ex his autem, vari lenticulaeque vulgo notae sunt; quamvis rarior ea species est, quam semion Graeci vocant; quum sit ea lenticula rubicundior et inaequalior. Ephelis vero a plerisque ignoratur: quae nihil est, nisi asperitas quaedam et durities mali coloris. Cetera non nisi in facie: lenticula etiam in alia parte nonnumquam nasci solet; de qua per se scribere alio loco visum operae pretium non est. Sed vari commodissime tolluntur imposita resina, cui non minus quam ipsa est, aluminis scissilis, et paulum mellis adjectum sit. Lenticulam tollunt galbanum et nitrum, quum pares portiones habent, contritaque ex aceto sunt, donedonec ad mellis crassitudinem venerint. His corpus illinendum, et, interpositis pluribus horis, mane eluendum est, oleoque leniter ungendum. Ephelidem tollit resina, cui tertia pars salis fossilis et paulum mellis adjectum sit. Ad omnia vero ista, atque etiam ad colorandas cicatrices potest ea compositio, quae ad Tryphonem patrem auctorem refertur. In ea pares portiones sunt myrobalani magmatis. cretae cimoliae subcaeruleae, nucum amararum, farinae hordei atque ervi, struthii albi, sertulae campanae seminis: quae omnia contrita, melle quam amarissimo coguntur, illitumque vespere, mane eluitur.