Cucurbitularum duo uero genera sunt, aeneum et corneum. Aenea altera parte patet, altera clausa est: altera cornea parte aeque patens altera foramen habet exiguum. In aeneam linamentum ardens coicitur, ac sic os eius corpori aptatur inprimiturque, donec inhaereat. Cornea corpori per se inponitur, deinde, ubi ea parte, qua exiguum foramen est, ore spiritus adductus est, superque cera cauum id clausum est, aeque inhaerescit. Vtraque non ex his tantum materiae generibus, sed etiam ex quolibet alio recte fit: ac si cetera defecerunt, caliculus quoque aut pultarius oris compressioris ei rei commode aptatur. Vbi inhaesit, si concisa ante scalpello cutis est, sanguinem extrahit, si integra est, spiritum. Ergo ubi materia, quae intus est, laedit, illo modo, ubi inflatio, hoc inponi solet. Vsus autem cucurbitulae praecipuus est, ubi non in toto corpore sed in parte aliqua uitium est, quam exhauriri ad confirmandam ualetudinem satis est. Idque ipsum testimonium est etiam scalpello sanguinem, ubi membro succurritur, ab ea potissimum parte, quae iam laesa est, esse mittendum, quod nemo cucurbitulam diuersae parti inponit, nisi cum profusionem sanguinis eo auertit, sed ei ipsi, quae dolet quaeque liberanda est. Opus etiam esse cucurbitula potest in morbis longis, quamuis iam eis spatium aliquod accessit, siue corrupta materia siue spiritu male habente: in acutis quoque quibusdam, si et leuari corpus debet et ex uena sanguinem mitti uires non patiuntur; idque auxilium ut minus uehemens, ita magis tutum neque umquam periculosum est, etiamsi in medio febris impetu, etiamsi in cruditate adhibetur. Ideoque ubi sanguinem mitti opus est, si incisa uena praeceps periculum est, aut si in parte corporis etiamnum uitium est, huc potius confugiendum est, cum eo tamen, ut sciamus hic ut nullum periculum, ita leuius praesidium esse, nec posse uehementi malo nisi aeque uehemens auxilium succurrere.