Deiectionem autem antiqui uariis medicamentis crebraque alui ductione in omnibus paene morbis moliebantur; dabantque aut nigrum ueratrum aut filiculam aut squamam aeris, quam ΛΕΠΙΔΑ ΧΑΛΚΟΥ Graeci uocant, aut lactucae marinae lac, cuius gutta pani adiecta abunde purgat, aut lac uel asininum aut bubulum, uel caprinum, eique salis paulum adiciebant, decoquebantque id et sublatis is, quae coierant, quod quasi serum supererat, bibere cogebant. Sed medicamenta stomachum fere laedunt: aluus si uehementius fluit aut saepius ducitur, hominem infirmat. Ergo numquam in aduersa ualetudine medicamentum eius rei causa recte datur, nisi ubi is morbus sine febre est, ut cum ueratrum nigrum aut atra bile uexatis aut cum tristitia insanientibus aut iis, quorum nerui parte aliqua resoluti sunt, datur. At ubi febres sunt, satius est eius rei causa cibos potionesque adsumere, qui simul et alant et uentrem molliant; suntque ualetudinis genera, quibus ex lacte purgatio conuenit. Plerumque uero aluus potius ducenda est; quod ab Asclepiade quoque sic temperatum, ut tamen seruatum sit, uideo plerumque saeculo nostro praeteriri. Est autem ea moderatio, quam is secutus uidetur, aptissima, ut neque saepe ea medicina temptetur, et tamen semel, summum uel bis non omittatur: si caput graue est; si oculi caligant; si morbus maioris intestini est, quod Graeci colum nominant; si in imo uentre aut si in coxa dolores sunt; si in stomachum quaedam biliosa concurrunt, uel etiam pituita eo se umorue aliquis aquae similis confert; si spiritus difficilius redditur; si nihil per se uenter excernit, utique si iuxta quoque stercus est et intus remanet, aut si stercoris odorem nihil deiciens aeger ex spiritu suo sentit, aut si corruptum est quod excernitur; aut si prima inedia febrem non sustulit; aut si sanguinem mitti, cum opus sit, uires non patiuntur tempusue eius rei praeterit, aut si multum ante morbum aliquis potauit; aut si is, qui saepe uel sponte uel casu purgatus est, subito habet aluum suppressam. Seruanda uero illa sunt, ne ante tertium diem ducatur; ne ulla cruditate substante; ne in corpore infirmo diuque in aduersa ualetudine exhausto, neue in eo, cui satis aluus cottidie reddit quiue eam liquidam habebit; ne in ipso accessionis impetu, quia quod tum infusum est, aluo continetur, regestumque in caput multo grauius periculum efficit. Pridie uero abstineri debet aeger, ut aptus tali curationi sit, eodem die ante aliquot horas aquam calidam bibere, ut superiores eius partes madescant; tum inmittenda in aluum est, si leui medicina contenti sumus, pura aqua, si paulo ualentiore, mulsa; si leni, ea, in qua faenum Graecum uel tisana uel malua decocta sit, [si reprimendi causa, ex uerbenis] acris autem est marina aqua uel alia sale adiecto; atque utraque decocta commodior est. Acrior fit adiecto uel oleo uel nitro uel melle: quoque acrior est, eo plus extrahit, sed minus facile sustinetur. Idque, quod infunditur, neque frigidum esse oportet neque calidum, ne alterutro modo laedat. Cum infusum est, quantum fieri potest, continere se in lecticulo debet aeger, nec primae cupiditati deiectionis protinus cedere: ubi necesse est, tum demum desidere. Fereque eo modo dempta materia, superioribus partibus leuatis, morbum ipsum mollit. Cum uero, quotiens res coegit, desidendo aliquis se exhausit, paulisper debet conquiescere; et ne uires deficiant, utique eo die cibum adsumere; qui plenior an exiguus sit, ex ratione eius accessionis, quae expectabitur aut in metu non erit, aestimari oportebit.