At uomitus ut in secunda quoque ualetudine saepe necessarius biliosis est, sic etiam in is morbis, quos bilis concitauit. Ergo omnibus, qui ante febres horrore et tremore uexantur, omnibus, qui cholera laborant, omnibus etiam cum quadam hilaritate insanientibus, et comitiali quoque morbo oppressis necessarius est. Sed si acutus morbus est, sicut in cholera, si febris est, ut inter horrores, asperioribus medicamentis opus non est, sicut in deiectionibus quoque supra dictum est; satisque est ea uomitus causa sumi, quae sanis quoque sumenda esse proposui. At ubi longi ualentesque morbi sine febre sunt, ut comitialis, ut insania, ueratro quoque albo utendum est. Id neque hieme neque aestate recte datur, optime uere, tolerabiliter autumno. Quisquis daturus erit, id agere ante debebit, ut accepturi corpus umidius sit. Illud scire oportet, omne eiusmodi medicamentum, quod potui datur, non semper aegris prodesse, semper sanis nocere.