A uisceribus ad INTESTINA ueniendum est, quae sunt et acutis et longis morbis obnoxia. Primoque facienda mentio est cholerae, quia commune id stomachi atque intestinorum uitium uideri potest: nam simul et deiectio et uomitus est, praeterque haec inflatio est. Intestina torquentur, bilis supra infraque erumpit, primum aquae similis, deinde ut in ea recens caro lota esse uideatur, interdum alba, nonnumquam nigra uel uaria. Ergo eo nomine morbum hunc choleram Graeci nominarunt. Praeter ea uero, quae supra conprehensa sunt, saepe etiam crura manusque contrahuntur, urget sitis, anima deficit; quibus concurrentibus non mirum est, si subito quis moritur: neque tamen ulli morbo minore momento succurritur.—Protinus ergo, ubi ista coeperunt, aquae tepidae quam plurimum bibere oportet et uomere. Vix umquam fit ne uomitus sequatur: sed etiamsi incidit, miscuisse tamen nouam materiam corruptae prodest; parsque sanitatis est uomitum esse subpressum. Si id incidit, protinus ab omni potione abstinendum est: si uero tormina sunt, oportet frigidis et umidis fomentis stomachum fouere, uel si uenter dolet, isdem egelidis, sic ut uenter ipse mediocriter calentibus iuuetur. Quod si uehementer et uomitus et deiectio et sitis uexant, et adhuc subcruda sunt, quae uomuntur, nondum uino maturum tempus est: aqua, neque ea ipsa frigida, sed potius egelida danda est; admouendumque naribus est puleium ex aceto, uel polenta uino adsparsa, uel menta * secundum naturam est. At cum discussa cruditas est, tum magis uerendum est, ne anima deficiat. Ergo tum confugiendum est ad uinum. Id esse oportet tenue, odoratum, cum aqua frigida mixtum, uel polenta adiecta uel infracto pane, quem ipsum quoque adsumere expedit quotiensque aliquid aut stomachus aut uenter effudit, totiens per haec uires restituere. Erasistratus primo tribus uini guttis aut quinis aspergendam potionem esse dixit, deinde paulatim merum adiciendum. Is si et ab initio uinum dedit et metum cruditatis secutus est, non sine causa fecit: si uehementem infirmitatem adiuuari posse tribus guttis putauit, errauit. At si inanis est homo, et crura eius contrahuntur, interponenda potio apsinthi est. Si extremae partes corporis frigent, unguendae sunt calido oleo, cui cerae paulum sit adiectum, calidisque fomentis nutriendae. Si ne sub his quidem quies facta est, extrinsecus contra uentriculum ipsum cucurbitula admouenda est, aut sinapi superinponendum. Vbi is constitit, dormire oportet; postero die utique a potione abstinere, die tertio in balneum ire; paulatim se cibo reficere. Somno quisquis facile adquiescit * * * itemque lassitudine et frigore. Si post suppressam choleram febricula manet, aluum duci necessarium est, tum cibis uinoque utendum est.