Sed hic quidem morbus et acutus est, et inter intestina stomachumque uersatur sic, ut cuius potissimum partis sit, non facile dici possit. In ipsius uero uentriculi porta consistit is, qui * * et longus esse consueuit: coeliacus a Graecis nominatur. Sub hoc uenter indurescit, dolorque eius est; aluus nihil reddit, ac ne spiritum quidem transmittit; extremae partes frigescunt; difficulter spiritus redditur. —Commodissimum est inter initia calida * et cataplasmata toto uentri imponere, ut dolorem leniant, post cibum uomere, atque ita uentrem exinanire; proxumis deinde diebus cucurbitulas sine ferro uentri et coxis admouere; uentrem ipsum liquare, dato lacte et uino salso frigido; si tempus anni patitur, etiam uiridibus ficis, sic tamen, ne quis aut cibus aut umor uniuersus detur sed paulatim. Ergo per interualla temporis sat est cyathos binos ternosue sumere, et cibum pro portione huius; commodeque facit cyatho lactis cyathus aquae mixtus et sic datus; cibique inflantes et acres utiliores sunt, adeo ut lacti quoque recte contritum alium adiciatur. Procedente uero tempore opus est gestari, maximeque nauigare; perfricari ter aut quater die, sic ut nitrum oleo adiciatur; perfundi aqua calida post cibum; deinde sinapi imponere per omnia membra, excepto capite, donec adrodatur et rubeat maximeque si corpus durum et uirile est. Paulatim deinde faciendus est transitus ad ea, quae uentrem conprimunt. Assa caro danda ualens, et quae non facile corrumpatur: potui uero pluuialis aqua decocta, sed quae per binos ternosue cyathos bibatur. Si uetus uitium est, oportet laser quam optimum ad piperis magnitudinem deuorare, altero quoque die uinum uel aquam bibere, interdum interposito cibo singulos uini cyathos sorbere: ex inferiore parte infundere pluuiatilem egelidam aquam, maximeque si dolor in imis partibus remanet.