Pastilli quoque facultates diuersas habent. Sunt enim ad recentia uulnera glutinanda sanandaque apti; qualis est qui habet chalcitis, misy, spumae nitri, floris aeris, gallae, aluminis scissilis modice cocti, singulorum P. #1108 I; aeris combusti, capitulorum mali Punici, singulorum P. #1108 III. Hunc oportet diluere aceto, ac sic, ubi uulnus glutinandum est, inlinere. At si neruosus aut muscolosus is locus est, commodius est cerato miscere, sic ut illius VIII partes, nona huius sit. Alius ad idem constat ex his: bituminis, aluminis scissilis, singulorum P. #1108 I; aeris combusti P. #1108 IIII; spumae argenti P. #1108 XI; olei sextario. Sed longe Polyidi celeberrimus est, sphragis autem nominatur; qui habet aluminis scissilis P. #1108 I #1109; atramenti sutorii P. #1108 II; murrae P. #1108 V; aloes tantundem; capitulorum Punici mali, fellis taurini, singulorum P. #1108 VI; quae contrita uino austero excipiuntur. Ad ulcera sordida et nigritiem in auribus, naribus, obscenis partibus, inflammationesque eorum: chrysocollae P. #1108 I; atramenti sutori, aluminis scissilis, singulorum P. #1108 II; halicaccabi corticis P. #1108 IIII; mini P. #1108 VI; spumae argenti P. #1108 XII; cerussae P. #1108 XVI; quae ex aceto et coguntur et, ubi utendum est, diluuntur. Andronis uero est ad uuam inflammatam, ad naturalia sordida, etiam cancro laborantia: gallae, atramenti sutorii, murrae, singulorum P. #1108 I; aristolochiae, aluminis scissilis, singulorum P. #1108 II; capitulorum Punici mali P. #1108 XXV; ex passo coacta, et cum usus exigit, aceto uel uino diluta, prout ualentius aut lenius uitium est, cui medendum est. Proprie autem ad ani fissa, uel ora uenarum fundentia sanguinem, uel cancrum: aeruginis P. #1108 II; murrae P. #1108 IIII; cummis P. #1108 VIII; turis P. #1108 XII; stibis, lacrimae papaveris, acaciae, singulorum P. #1108 XVI. Quae ex uino et teruntur et in ipso usu deliquantur. Expellere autem ex uesica cum urina calculum uidetur haec compositio: casiae, croci, murrae, costi, nardi, cinnamomi, dulcis radicis, balsami, hyperici pares portiones conteruntur, deinde uinum lene instillatur, et pastilli fiunt, qui singuli habeant P. #1108 #1109, hique singuli cotidie mane ieiuno dantur.