Haec tria compositionum genera [id est, quae in malagmatibus, pastillis emplastrisque sunt] maximum praecipueque uarium usum praestant. Sed alia quoque utilia sunt, ut ea, quae feminis subiciuntur: PESSOS Graeci uocant. Eorum haec proprietas est: medicamenta composita molli lana excipiuntur, eaque lana naturalibus conditur. Ad sanguinem autem euocandum Cauneis duabus adicitur nitri P. #1108 S #1109; aut alii semen conteritur, adicitur murrae paululum, et unguento susino miscetur; aut cucumeris siluestris pars interior ex lacte muliebri diluitur. Ad uuluam molliendam oui uitellus et foenum Graecum et rosa et crocum temperantur. Aut elateri P. #1108 #1109; salis tantundem; uuae taminiae P. #1108 VI melle excipiuntur. Aut Boetho auctore croci, resinae terebenthinae, singulorum P. #1108 IIII; murrae P. #1108 #1109 #1109; rosae P. #1108 I; sebi uitulini P. #1108 I #1109; cerae P. #1108 II miscentur. Optuma autem aduersus inflammationes uuluae Numenii compositio est, quae habet: croci P. #1108 #1109 #1110; cerae P. #1108 I; buturi P. #1108 VIII; adipis anserini P. #1108 XII; uitellos coctos duos, rosae minus cyatho. Si uero infans intus decessit, quo facilius eiciatur, malicorium ex aqua terendum eoque utendum est. Si concidere uitio locorum mulier solet, cocleae cum testis suis comburendae conterendaeque, deinde his mel adiciendum est. Si non comprehendit, adeps leonina ex rosa mollienda est.