ANTIDOTA raro sed praecipue interdum necessaria sunt, quia grauissimis casibus opitulantur. Ea recte quidem dantur conlisis corporibus, uel per ictus, uel ubi ex alto deciderunt, uel in uiscerum, laterum, faucium, interiorumque partium doloribus. Maxime autem desideranda sunt aduersus uenena, uel per morsus uel per cibos aut potiones nostris corporibus inserta. Unum est, quod habet lacrimae papaueris P. #1108 #1109; acori, malobathri P. #1108 V; iridis Illyricae, cummi, singulorum P. #1108 II; anesi P. #1108 III; nardi Gallici, foliorum rosae aridorum, cardamomi, singulorum P. #1108 IIII; petroselini P. #1108 IIII #1109 (uel folii P. #1108 V); casiae nigrae, silis, bdelli, balsami seminis, piperis albi, singulorum P. #1108 V #1109; styracis P. #1108 V #1109; murrae, opopanacis, nardi Syri, turis masculi, hypocistidis suci, singulorum P. #1108 VI; castorei P. #1108 VI; costi, piperis albi, galbani, resinae terebenthinae, croci, floris iunci rotundi, singulorum P. #1108 VI #1109 #1110; dulcis radicis P. #1108 VIII #1109 #1110; quae uel melle uel passo excipiuntur. Alterum, quod Zopyrus regi Ptolemaeo dicitur composuisse atque ambrosian nominasse, ex his constat: costi, turis masculi, singulorum P. #1108 #1109 #1109; piperis albi P. #1108 #1109 #1110; floris iunci rotundi P. #1108 II; cinnamomi P. #1108 III; casiae nigrae P. #1108 IIII; croci Cilici P. #1108 IIII #1109 #1110; murrae, quam stacten nominant, P. #1108 V; nardi Indici P. #1108 V #1109 #1110. Quae singula contrita melle cocto excipiuntur; deinde ubi utendum est, id quod Aegyptiae fabae magnitudinem impleat, in potione uini diluitur. Nobilissimum autem est Mithridatis, quod cottidie sumendo rex ille dicitur aduersus uenenorum pericula tutum corpus suum reddidisse. In quo haec sunt: costi P. #1108 #1109 #1109 #1110; acori P. #1108 V; hyperici, cummi, sagapeni, acaciae suci, iridis Illyricae, cardamomi, singulorum P. #1108 II; anesi P. #1108 III; nardi Gallici, gentianae radicis, aridorum rosae foliorum, singulorum P. #1108 IIII; papaueris lacrimae, petroselini, singulorum P. #1108 IIII #1109 #1110; casiae, silis, lolii, piperis longi, singulorum P. #1108 V #1109; styracis P. #1108 V #1109 #1110; castorei, turis, hypocistidis suci, murrae, opopanacis, singulorum P. #1108 VI; malobathri folii P. #1108 VI; floris iunci rotundi, resinae terebenthinae, galbani, dauci Cretici seminis, singulorum P. #1108 VI #1109; nardi, opobalsami, singulorum P. #1108 VI #1109 #1110; thlaspis P. #1108 VI #1109 #1110; radicis Ponticae P. #1108 VII; croci, zingiberis, cinnamomi, singulorum P. #1108 VII #1109 #1110. Haec contrita melle excipiuntur, et aduersus uenenum, quod magnitudinem nucis Graecae impleat, ex uino datur. In ceteris autem adfectibus corporis pro modo eorum uel quod Aegyptiae fabae uel quod erui magnitudinem impleat, satis est.