Acopa quoque utilia neruis sunt. Quale est, quod habet floris iunci rotundi P. #1108 II #1109 #1109; costi, iunci quadrati, lauri bacarum, Hammoniaci, cardamomi, singulorum P. #1108 IIII #1109 #1110; murrae, aeris combusti, singulorum P. #1108 VII; iridis Illyricae, cerae, singulorum P. #1108 XIIII; Alexandrini calami, iunci rotundi, aspalathi, xylobalsami, singulorum P. #1108 XXVIII; sebi P. #1108 I; unguenti irini cyathum. Alterum, quod euodes uocant, hoc modo fit: cerae P. #1109 #1110; olei tantundem; resinae terebenthinae ad nucis iuglandis magnitudinem simul incocuntur; deinde infusa in mortario teruntur, instillaturque subinde quam optumi mellis acetabulum, tum irini unguenti et rosae terni cyathi. Enchrista autem Graeci uocant liquida, quae inlinuntur. Quale est, quod fit ad ulcera purganda et inplenda, maxime inter neruos, paribus portionibus inter se mixtis: buturi, medullae uitulinae, sebi uitulini, adipis anserinae, cerae, mellis, resinae terebenthinae, rosae, olei cicini. Quae separatim omnia liquantur, deinde liquida miscentur, et tum simul teruntur. Et hoc quidem magis purgat: magis uero emollit, si pro rosa cyprus infunditur. Et ad sacrum ignem: spumae argenti P. #1108 VI; cornu bubuli combusti P. #1108 XII conteruntur, adiciturque inuicem uinum et id quod specialiter sil uocatur, et murteum, donec utriusque terni cyathi coiciantur.