Néqueon ego ted interdictis facere mansuetem meis? an ita tu es animata, ut qui matris éxpers imperio sies? Vbi piem Pietatem, si istoc more moratam tibi postulem placere, mater, mihi quo pacto praecipis? An decorum est adversari meis te praeceptis? Quid est? Hocine est pietatem colere, matris impérium minuere? Neque quae recte faciunt culpo neque quae delinquont amo. Satis dicacula es amatrix. Mater, is quaestus mihi est: lingua poscit, corpus quaerit; animus orat, res monet. Ego te volui castigare, tu mi accusatrix ades. Neque edepol te accuso neque id me facere fas existimo. verum ego meas queror fortunas, cum illo quém amo prohibeor. Ecqua pars orationis de die dabitur mihi? Et meam partem loquendi ét tuam trado tibi; ad loquendum atque ad tacendum tute habeas portisculum. quin pol si reposivi remum, sola ego in casteria ubi quiesco, omnis familiae causa consistit tibi. Quid ais tu, quam ego unam vidi mulierem audacissimam? quotiens te votui Argyrippum filium Demaeneti compellare aut contrectare, conloquive aut contui? quid dedit? quid ad nos iussit deportari? an tu tibi verba blanda esse aurum rere, dicta docta pro datis? ultro amas, ultro expetessis, ultro ad te accersi iubes. illos qui dant, eos derides; qui deludunt, deperis. an te id exspectare oportet, si quis promittat tibi te facturum divitem, si moriatur mater sua? †ecastor nobis periclum magnum et familiae portenditur, dum eius exspectamus mortem, ne nos moriamur fame. nunc adeo nisi mi huc argenti ádfert viginti minas, ne ille ecastor hinc trudetur largus lacrumarum foras. hic dies summust apud me inópiae excusatio. Patiar, si cibo carere me iubes, mater mea. Non voto téd amare qui dant quoia amentur gratia. Quid si hic animus occupatust, mater, quid faciam? mone. Em, meum caput contemples, si quidem ex re consultas tua. Etiam ópilio qui pascit, mater, alienas ovis, aliquam habet peculiarem, qui spem soletur suam. sine me amare unum Argyrippum ánimi causa, quem volo. Intro abi, nam te quidem edepol nihil est impudentius. Audientem dicto, mater, produxisti filiam.