Perfídiae laudes grátiasque habémus merito mágnas, quom nostris sycophantiis, dolis astutiisque, scapularum confidentia, virtute ulmorum freti qui advorsum stimulos, lamminas, crucesque compedesque, nervos, catenas, carceres, numellas, pedicas, boias †indoctoresque acerrumos gnarosque nostri tergi, qui saepe ante in nostras scapulas cicatrices indiderunt eae núnc legiones, copiae exercitusque eorum vi pugnando periuriis nostris fugae potiti. id virtute huius † collegae meaque comitate factumst. qui me vir fortior ad sufferundas plagas? Edepol virtutes qui tuas non possis conlaudare sic ut ego possim, quae domi duellique male fecisti. ne illa edepol pro merito tuo memorari multa possunt: ubi fidentem fraudaveris, ubi ero infidelis fueris, ubi verbis conceptis sciens libenter periuraris, ubi parietes perfoderis, in furto ubi sis prehensus, ubi saepe causam dixeris pendens adversus octo artutos, audacis viros, valentis virgatores. Fateor profecto ut praedicas, Leonida, esse vera; verum edepol ne etiam túa quoque malefacta iterari multa et vero possunt: ubi sciens fideli infidus fueris, ubi prensus in furto sies manifesto et verberatus, ubi periuraris, ubi sacro manus sis admolitus, ubi eris damno, molestiae et dedecori saepe fueris, ubi creditum quod sit tibi datum esse pernegaris, ubi amicae quám amico tuo fueris magis fidelis, ubi saepe ad languorem tua duritia dederis octo validos lictores, ulmeis adfectos lentis virgis. num male relata est gratia, ut collegam collaudavi? Vt meque teque maxime atque ingenio nostro decuit. Iam omitte ista atque hoc quod rogo responde. Rogita quod vis. Argenti vinginti minas habesne? Hariolare. edepol senem Demaenetum lepidum fuisse nobis: ut adsimulabat Sauream med esse quam facete! nimis aegre risum contini, ubi hospitem inclamavit, quod se absente mihi fidem habere noluisset. ut memoriter me Sauream vocabat atriensem! Mane dúm. Quid est? Philaenium estne haéc quae intus exit atque Argyrippus una? Opprime os, is est. subauscultemus. Lacrumantem lacinia tenet lacrumans. quidnam esse dicam? taciti auscultemus. Attatae, modo hercle in mentem venit, nimis véllem habere perticam. Quoi rei? Qui verberarem asinos, si forte occeperint clamare hinc ex crumina.