Iuventus nomen indidit Scorto mihi, eo quía invocatus soleo esse in convivio. scio absúrde dictum hoc derisores dicere, at ego aio recte. nam scortum in convivio sibi amator, talos quom iacit, scortum invocat. estne invocatum an non est? est planissume; verum hercle vero nos parasiti planius, quos numquam quisquam neque vocat neque invocat. quasi mures semper edimus alienum cibum; ubi res prolatae sunt, quom rus homines eunt, simul prolatae res sunt nostris dentibus. quasi, cum caletur, cocleae in occulto latent, suo sibi suco vivont, ros si non cadit, item parasiti rebus prolatis latent in occúlto miseri, victitant suco suo, dum ruri rurant homines quos ligurriant. prolatis rebus parasiti venatici sumus, quando res redierunt, molossici odiosicique et multum incommodestici. et hic quidem hercle, nisi qui colaphos perpeti potest parasitus frangique aulas in caput, vel ire extra portam Trigeminam ad saccum licet. quod mihi ne eveniat, non nullum periculum est. nam postquam meus rex est potitus hostium— ita nunc belligerant Aetoli cum Aleis; nam Aetolia haec est, illic est captus in Alide, Philopolemus, huius Hegionis filius senis, qui hic habitat, quae aedes lamentariae mihi sunt, quas quotienscumque conspicio fleo; nunc hic occepit quaestum hunc fili gratia inhonestum et maxime alienum ingenio suo: homines captivos commercatur, si queat aliquem invenire, suom qui mutet filium. quod quidem ego nimis quam cupio ut impetret; nam ni illum recipit, nihil est quo me recipiam. nam nulla est spes iuventútis, sese omnis amant; ille démum antiquis est adulescens moribus, cuius númquam voltum tranquillavi gratiis. condigne pater est eius moratus moribus. nunc ad eum pergam. sed aperitur ostium, unde sáturitate saepe ego exii ebrius.